Bellary, 1222 : Copie d'un acte de confirmation de fondation de la chartreuse de Bellary. (0)

 

 1 - C 1222, octobre. Ego Mathildis, comitissa Nivernensis, notum facimus

2 - præsentibus et futuris quod Herveus bonæ memoriæ, charissimus maritus

3 - noster, quondam comes Nivernensis, de consensu nostro, dedit et concessit

4 - fratribus cartusiensis ordinis locum qui dicitur Villa Salvagiarum, terras, prata

5 - et omnes teneuras quas habebant homines qui ibi manere solebant. Nos vero

6 - prædictam donationem ratam et firmam habentes donamus et concedimus

7 - eisdem fratribus, pro remedio animæ nostræ et prædecessorum nostrorum,

8 - partem quam habuimus in terris Guillelmi Pertusel, campum donatum, terram

9 - de la Croix de Bellilarico, terram quæ fuit Constantii Surdi, duos campos

10 - super grandem fontem, partem quam habemus in campo de la Mardelle et

11 - campum de Pruneto, campum subtus Nannium, campum Colamine, terram de 12 - Barres, partem quam habemus in campo vallis Girardi, campo Boyardi,

13 - pratum etiam subtus Nampayum quod vocatur Braellum et partem quam

14 - habemus in prato juxta Castrum Novum, quod similiter vocatur Braellum,

15 - libere et quiete possidenda. Concedimus etiam eisdem fratribus, ut ipsi et

16 - servientes, animalia, pecora, quadrigæ et quarri eorum per totam terram

17 - nostram ad omni pedagio, theloneo, corveis et charreis sint immunes.

18 - Donamus etiam eisdem pasturas ad opus omnium bestiarum suarum ubique in

19 - castellania Castri-Novi. Concedentes etiam ut acquirere valeant quæcumque

20 - voluerint et potuerint infra suas metas. Et si forsitan ipsi vel servientes vel

21 - canes ipsorum ceperint vel occiderint casu fortuito feras in nemoribus nostris 22 - vel in terris de foris facto, ipsos in pace volumus remanere. Ita tamen quod

23 - ipse qui feras ceperit vel occiderit præposito Castri-novi experte nostræ vel

24 - nobis metipsis eadem reddere teneatur. Præterea volumus et concedimus quod 25 - quicquid Dominus comes supradictus eisdem fratribus dedit, et quicquid

26 - eisdem dedimus, et quicquid acquisierunt vel de cætero acquisierint, libere

27 - teneantur et quiete. Ut autem prædictæ donationes et concessiones ratæ et

28 - firmæ futuris temporibus habeantur, et ne possint ab aliquo hæredum

29 - nostrorum seu quolibet alio revocari de cætero vel infringi, nostrum sigillum

30 - præsentibus litteris apponi fecimus in testimonium et munimen. Actum apud

31 - Clamiciacum, anno Domini 1222, mense octobri.

 

 Traduction en cours...

 

 Notes et vocabulaire

(0) - Extrait des Annales de l'ordre, tome III, page 346. Manuscrit du XVIIe siècle aux Chartreux. Publié par Lucien Charrault dans son Histoire de Châteauneuf-Val-de-Bargis et de la Chartreuse de Bellary.

 

 Accueil

 Châteauneuf

Page créée le 24 février 2008. Dernière mise à jour le 30 janvier 2013.

© Cahiers du val de Bargis